- CANCELLARIUS Anglo-Saxonum
- CANCELLARIUS Anglo-Saxonumvulgo Scriba et Notarius dicebatur: vernaculô sermone Bosa. Hi tum operam navârunt in dictandis chartis regiis, si non exarandis, ut patet ex Ingulpho, ubi de Turketulo Eduardi Senior. Cancellario loquirur. Fungebatur hic etiam legatione ad Imperatorem et Franciae Reges, quin et bellator cgregius Constantinum Scotiae Regem fudit et occidit. Exsistus tandem mundô, Abbas Croylandiae factus est: cum, ut ceteri Cancellarii, nec Capellanus Regis, nec vel eousque Cleri pars fuisset. Postea dispartitum est munus alternatim pluribus. In Histor. Eliens. l. 2. ubi de Ethelredo, qui regnum iniit A. C. 970. connectuntur munus Cancellarit et Capellavi Regis, nec deinde nisi raro disiunguntut. Sigillis sub hoc saeculo vix usi sunt Reges Saxonici, Athelstano tamen, et Edgaro, et Canuto sua interdum, sed incertô custode, attribuuntur: Eduardi vero Confessoris penes Cancellarium fuit. Sub Anglo-Normannis dein, Guilielmus Conquestor Scribarum collegium, qui diplomata scriberent, eiusque collegii Magistrum vocatum Cancellarium, qui paulatim supremus effectus Magistratus, instituisse legitur, apud Polyd. Virg. quae cum supradictis perpendantur. Verum id est, Cancellarii sub ipso ingressu Normannorum dignitatem non, ut postea, claruisse. Vide muneris specimen apud Spelmann. Glossar. Fungebantur autem antique Cancellariatus dignitate, viri tantum Ecclesiastici et Episcopi, qui praeterea curam gerebant regiae Capellae, repositaque illic monumenta sacrâ custodiâ tuebantur. Hinc accidit, ut Ecclesiastica oninia ad Regem pertinentia, Cancellarius administraret, Ecclesias disponeret et regiô nomine Vistitatoris munus exsequeretur. Nec perpetuus olim fuit, sed vel biennalis, vel triennalis, saepe bimus et annuus: pluresque interdum simul vicibus alternantes. Electionem ad Parlamentum spectare ex antiquo iure asseverabant tunc omnes Angliae Magnates. Recentior electio apud Reges fuit, e quibus Henricus U III. cum curam eiusdem Consiliariis suis demandâsset, Episcopos hi praetereundos censuerunt: sed Eduardo VI. et Mariae aliter visum est. Idem. Occurrunt quoque Archicancellarius et Vicecancellarius, hic Cancellariô inferior, ille superior. Dici autem videntur Archicancellaril, qui et alias Archicapellanii, sub aevo Ottonum Imperatorum Antistes Moguntinus, rebus Germaniae praefectus, Coloniensis, Italiae, Treverensis, Galliae; cum exuti panlatim molestias Cancellariatus, ut Ecclesiis suis liberius vacarent, munus per vicarios, quos Cancellarios simpliciter nuncupârunt, exsequerentur. Vicecancellarius apud maiores dictus est, qui alias Custos sigilli, alias Cancellatii Locum-tenens appellatur. Sed et aliâ significarione celebris est Vicecancellarii appellatio, in Academiis, de quo vide in Vicecancellarius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.